Liber II Caput XI
CAPITULUM XI
Miraculum sancti lacobi a domno papa Calixto editum
Anno Dominice incarnacionis millesimo centesimo quinto, extitit quidam, nomine Bemardus, apud castrum nomine Corzanum in Ytalia episcopatu Mutine captus, catenis alligatus, et in profundo cuiusdam turris ab inimicis eiectus. Cui die noctuque beati lacobi subsidia voce continua imploranti, apparuit gloriosissimus Christi apostolus, dicens: Veni sequere me usque ad Galleciam. Et disruptis catenis ipsius, disparuit. nico peregrinus ille, suspensis ad collum boiis usque ad turris summitatem sine aliquo humano iuvamine, bea ti lacobi subsidiis suffultus ascendit. Quid plura? De sublimitate turris usque ad solum terre forinsecus sine aliqua lesione unum saltum fecit. Turris vero sublimitas erat sexaginta cubitorum; unde magis mirum fuit, qualiter necem evasit, qui de tanta celsitudine incolumis cecidit. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris. Regi regum sit decus et gloria in secula seculorum. Amen.