Liber III prolog

Z WikiCamino
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania

INCIPIT PROLOGUS BEATI CALIXTI PAPE SUPER TRANSLATIONEM BEATI IACOBI MAIOREM

Hanc beati lacobi translationem a nostro codice excludere nolui, cum tanta prodigia et trophea ad decus Domini nostri Ihesu Christi et apostoli in ea scribantur, que etiam minime ab epistola discordat, que beati Leonis nomine intitulatur. Sed sciendum quia beatus lacobus plures discipulos sed duodecim speciales habuit. Tres in Iherosolimitanis horis elegisse legitur, quorum Ermogenes presul effectus, et Filetus archidiaconus post eius passionem apud Antiochiam, multis miraculis decorati, sacra vita in Domino quieverunt, et beatus losias Herodis dapifer una cum apostolo martirio extitit laureatus. Nowem vero in Gallecia dum adhuc viveret apostolus elegisse dicitur, quorum septem, aliis duobus in Gallecia predicandi causa remanentibus, cum eo lherosolimis perrexerunt, eiusque corpus post passionem per mare ad Galleciam deportaverunt, de quibus beatus lheronimus in martirologio suo, sicut didicit a beato Cromatio, scripsit, quod sepulto in Gallecia beati lacobi corpore, ab apostolis Petro et Paulo infulis episcopalibus aput Romam ordinantur, et ad predicandum Dei verbum ad Yspanias adhuc gentili errore implicatas diriguntur. Tandem vero predicatione sua inenarrabilibus gentibus illustratis, Torquatus Acci, Tissephons Vergu, Secundus Abula, Endalecius Urci, Cecilius Heliberri, Esicius Carcese, Eufrasius Eliturgi, scilicet Idus Maii quieverunt. Extat obtimum miraculum usque hodie in testimonio preciose mortis eorum. Nam, ut inquit, in prefata sollempnitate eorum wigilia scilicet aput Accintinam urbem ad sepulcrum sancti Torquati retro ecclesiam annuatim arbor olive divinitus florens maturis fructibus honestatur, e quibus oleum ilico agitur, unde lampades ante eius altare venerandum accenduntur. Alii vero duo discipuli, Athanasius scilicet et Theodorus, ut in ipsa beati Leonis epistola scribitur, iuxta apostolicum corpus, unus ad dexteram et alius ad lewam sepeliuntur. Nec cuiquam debet videri quod Athanasius sit Esicius, curn alter sit Esicius et alter Athanasius.

Sed quid de libello huius translationis circa quendam beati lacobi peregrinum nostris temporibus accidit, nobis est dicendum. Clericus quidam michi notus, sancti lacobi amator et peregrinus, hanc translationem cum quibusdam aliis apostoli miraculis, volens secum ad patriam suam deferre, cuidam Fredemando scriptori in urbe eiusdem apostoli scribere fecit, et viginti rothomagenses in precium impertiit. Qui cum libellum dato precio acciperet, et in apostolica baselica angulo quodam secrete solus legeret, super gremium suum tot nummos quot scriptori dederat repperit, quos a nullo mortali sed ab apostolo divinitus imposuisse credidit. Quapropter beatus apostolus largissimus remunerator esse creditur donis celestibus, qui tam cito serwum suum terrenis remuneravit muneribus.

                    EXPLICIT PROLOGUS


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej III części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus