Liber II Caput XIX
CAPITULUM XIX
Miraculum sancti lacobi a domno papa Calixto editum
Notum est omnibus tam clericis quam laicis Compostelle commorantibus quendam virum nomine Stephanum, virtutibus divinis preditum, dimisso episcopio atque beati lacobi amore pontificali officio a Grecie partibus limina eiusdem apostoli petisse. Qui huius mundi illecebris abrenunciavit, ut sic divinis preceptis aderere possit. Ad propria ergo redire recusans, ad custodes edis in qua preciosissimum talentum, beati lacobi videlicet corpus, et decus Ispanie reconditum est, accessit, seseque ad eorum pedes provolvens petiit, ut preciosissimi apostoli amore, pro cuius dilectione huius seculi delicias et terrenas voluptates postposuerat, intus in ecclesia secretum sibi locum concederent, ubi assidue oracioni sibi vacare liceret. Illum vero, licet vilem habitum portantem nec quasi episcopum, sed ut pauperem peregrinum sese habentem, despectui non habentes, immo iuste peticioni sue consencientes, ad modum cellule quoddam tugurium ex iunceis tecminibus constructum intus in beati apostoli basilica, unde recta fronte altare inspicere posset, paraverunt; in quo die noctuque ieiuniis, vigiliis, precibus invigilans, celibem et beatissimam duxit vitam.
Quadam vero die cum solite orationi de more vacaret, turba rusticorum ad speciale festum preciosissimi lacobi concurrens, seque iusta illius sanctissimi viri cellulam in presencia altaris sistens, Dei apostolum his verbis rogare cepit: Beate lacobe, bone miles, ab instantibus malis et futuris nos subleves. Quod verbum ille sanctissimus vir Dei indigne ferens, quod rustici scilicet illum militem vocaverant, increpans eos dixit: Stultissimi rustici, gens fatua, beatum lacobum non militem sed piscatorem vos vocare convenit; commemorans illut, cum ad vocem Dominicarn, relicto piscatorio officio, Dominum secutus est, et illut, quod postea hominum piscator effectus est. ln sequenti quippe nocte diei illius, qua sanctissimus ille vir de beato lacobo illut commemoraverat, beatus lacobus candidissimis vestibus ornatus, necnon militaria arma titanis radios excedencia indutus, quasi miles effectus, duas claves insuper manu tenens, apparuit. Quem tercio vocans, sic alloquutus est: Stephane, serve Dei, qui me non militem, sed piscatorem vocari iussisti, eo namque taliter tibi appareo, ut me Deo militare eiusque ahtletam esse, meque in pugna contra Sarracenos Christianos anteire et pro eis victorem existere, arnplius non dubites. Impetravi enim a Domino, ut universis me diligentibus ac recto corde invocantibus protector sim et adiutor periculis in cunctis. Et ut firmius hoc credas cum his clavibus, quas manu teneo, portis Conimbrie urbis apertis, que septem annis a Fredernando rege Christianorum obsidione premitur, crastina die hora tercia, intromissis Christianis, eorum reddam potestati. Hoc dicto, ab eius occulis evanuit. Sequenti vero die, matutinis expletis, saniorem partem tam clericorum quam laicorum advocans, que occulis viderat auribusque audierat, ordine eis enarravit. Quod postea multis argumentis verum esse comprobatum est: diem enim et eram scripserunt, quibus post captam civitatem nuncii a rege missi veritatis testimonium prebuerunt, asserentes in illa die et hora urbem predictam captam esse. Cognita ergo sibi veritate, prefatus Stephanus Dei servus beatum lacobum omnibus in milicia se invocantibus prevalere asseruit, et pro veritate certantibus illum invocandum esse predicavit. Ipse vero, ut eius patrocinium consequi mereretur, penitenciarn sibi augmentans, et efficacius oracionibus invigilans ibidem totum tempus vite sue in Dei servicio consummavit; ac tandem in beati apostoli basilica sepulturam honorifice accepit. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris. Regi ergo suppremo sit decus et gloria in secula seculorum. Amen.