Liber II Caput IV

Z WikiCamino
Wersja z dnia 14:21, 20 lip 2023 autorstwa PielgrzymDD (dyskusja | edycje) (nowa strona)
(różn.) ← poprzednia wersja | przejdź do aktualnej wersji (różn.) | następna wersja → (różn.)
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania

CAPITULUM IV

Exemplum sancti lacobi conscriptum a magistro Huberto piissimo Bisuntine ecclesie sancte Marie Magdalene canonico, cuius anima requiescat in pace sempiterna. Amen


In hoc beati lacobi Zebedei apostoli Gallecie presenti miraculo approbatur verum esse, quod scriptura testatur: Melius est non vovere quam post votum retrorsum abire. Feruntur namque triginta heroes in Lotharingie horis pietatis devocione se visitaturos beati lacobi limina in Gallecie partibus, anno incarnacionis dominice millesimo octogesimo proposuisse. Sed quia mens humana quandoque variatur per multa, promittentes fidem inter se mutue servitutis et conservande fidelitatis commune officium pactum subierunt. Veruntamen unus ex illo numero huiusmodi sacramento se noluit implicare. Denique hii omnes propositum iter aggressi usque ad Gasconicam urbem dictam Portam Clusam incolumes venerunt. Ibi vero unus ex illis, infirmitate gravatus, nullo modo ire potuit. Quem sui socii ex pacto fidei promisse equis et subvectione manuum cum gravi labore usque ad portus Cisere per quindecim dies detulerunt, cum spacium vie huius ab expeditis quinque diebus soleat expleri.

Tunc tandem gravati ac nimio tedio affecti, pactam fidem postponentes, infirmum deseruerunt. Ille tamen qui solus fidem ei non dederat, hopus fidei et pietatis, eum non deserens, debilitato exibuit, et in proxima sequenti nocte circa eum vigilias in vico sancti Michaelis ad pedem prefati montis exercuit. Mane autem facto, infirmus dixit socio suo, quod temptaret montem ascendere, si sibi auxilium secundum vires suas vellet ipse sanus impendere. Cui ille respondit, quod non esset eum usque ad mortem deserturus. Itaque cum ad montis fastigium simul ascendissent, dies clauditur, infirmi beatissima anima a seculo nequam egreditur, et in paradisiaca requie digne pro meritis, beato Jacoba ducente, collocatur. Quod vivus videns maxime perterritus, tum loci solitudine, tum noctis caligine, tum presencia mortui atque orrore barbare gentis Basclorum impiorum, circa portus commorancium supra modum timuit.

Et quoniam a se vel a quolibet homine nullum invenit auxilium, iactans super Dominum cogitatum suum, a beato lacobo suplici corde expeciit presidium. Dominus vero fons pietatis, non deserens sperantes in se, per apostolum suum dignatus est desolatum visitare. Enim vero beatus lacobus, quasi miles insidens equo, in angustia posito supervenit. Dixitque ei: Quid hic agis, frater? Domine, inquit ille, sepelire hunc meum socium maxime desidero, sed qua ope sepeliatur in hac vastitate non habeo. Tunc ille: Porrige, inquit, michi huc mortuum, tu quoque post me super equum quousque ad locum sepeliendi perveniamus reside. Sicque agitur. Defunctum coram se apostolus in brachiis diligenter accepit, et vivum post se super equum residere fecit. Mira Dei virtus, mira Christi clemencia, mira beati lacobi subsidia. Nocte illa transcurso intervallo itineris duodecim dierum, ante solis ortum uno miliario citra monasterium predicti apostoli in monte Gaudii apostolus quos acceperat ab equo deposuit, intimans vivo ut prefati basilice canonicos ad sepeliendum hunc beati lacobi peregrinum invitaret.

Deinde adiunxit, dicens: Cum exequias defuncti tui honorifice expletas videris, et pernoctans in oracione solito more completa redieris, apud urbem nomine Legionem socios obviam habueris. Quibus et dices: Quoniam circa socium vestrum, deserentes eum, infideliter egistis, beatus apostolus per me vobis denunciat, vestras preces vestrasque peregrinaciones usque ad condignam penitenciam penitus sibi displicere. Tunc demum his auditis, intelligens ipsum esse Christi apostolum, ad pedes eius procidere voluit, sed Dei miles non ei amplius comparuit. His itaque gestis, revertens, socios in urbe prefata invenit, quibus quecumque a discessu illorum sibi contigerant, quot quantasque minas de fide in socium non ex integro exibita, apostolus intulerat, per ordinem enarravit. Quibus auditis, ultra quam dici fas est, mirati sunt, et accepta ilico ab antistite urbis Legionis penitencia, peregrinacionis sue iter consummarunt. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris.

Hec enim sunt que fecit Dominus; exultemus et letemur in eis. Siquidem in hoc miraculo comprobatur, quia quicquit Deo vovetur cum ylaritate reddi debetur: quatinus vota digna reddens, veniam a Domino consequatur. Quod ipse prestare dignetur Ihesus Christus Dominus noster qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej II części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus