Liber II Caput VI

Z WikiCamino
Wersja z dnia 14:24, 20 lip 2023 autorstwa PielgrzymDD (dyskusja | edycje) (aktualizacja)
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania

CAPITULUM VI


Exemplum sancti lacobi conscriptum a domno papa Calixto

Anno incarnacionis Dominice millesimo centesimo instante, Guillelmo Pictavensium comite sub Ludovico rege Francorum principante, pestis mortifera gentem Pictavorum miserabiliter invasit, adeo quod pater familias cum tota gente sua quandoque sepulture tradebatur. Tunc temporis heros quidam, huiusmodi clade perterritus, flagellum hoc evitare desiderans, per Yspaniarum partes ad sanctum lacobum ire proposuit. Qui cum uxore propria et duobus puerulis, supra iumentum suum positis, usque urbem Pampiloniam pervenit. Ibi autem, uxore ipsius defuncta, eius hospes iniquus substantiam, quam vir et uxor secum detulerant, nefande retinuit. Ille autem uxore desolatus et peccunia omnino iumentoque, quo puerulos subvectabat, spoliatus, trahens eos manibus cum gravi vexacione sui iter reincepit. Cui summa in angustia et sollicitudine angariato vir quidam honesto habitu cum validissimo asino in via occurrit. Qui cum ab illo narrante, que et quanta contigerant sibi misero adversa accepit, miseratus inquit ei: Quoniam anxietates tuas maximas considero, hunc meum asinum obtimum ad subvectandos puerulos tuos usque in Compostellam urbem, unde sum civis, dummodo ibidem mihi restituas, accomodo.

Itaque accepta asino peregrinus ille desuper positis puerulis suis ad beati lacobi limina usque pervenit. Denique cum in eius basilica veneranda nocte in quodam secreto angulo devote vigilaret, gloriosissimus apostolus, preclara veste indutus, apparuit ei, simpliciter dicens: Numquid, mi frater, me nosti? Cui et ille: Nequaquam, inquit, domine. Ego sum, inquit, Christi apostolus ille, qui in Pampilonie horis asinum meum tibi angustianti accomodavi. Nunc autem illum deinceps quousque ad propria revertaris tibi accomodo, et nefandum hospitem tuum Pampilonensem, eo quod tui iniuste spolia retinuit, de proprio solio precipitandum graviterque moriturum tibi pronuncio, omnesque iniquos hospites in itinere meo commorantes, qui iniuste retinent hospitum suorum aut vivorum aut mortuorum censum, qui ecclesiis et egenis debet dani pro remediis defunctorum, in evum dampnaturos tibi insinuo. Mox ut pedes sibi loquentis peregrinus pronus amplecti voluit, reverentissimus apostolus ab humanis occulis illius disparuit.

Postea vero peregrinus ille, apostolica visione ac tanta consolacione gavisus, una cum asino et puerulis suis, aurora rutilante, ab urbe Compostellana rediit, et perveniens usque Pampiloniam, hospitem suum de solio domus sue lapsum collo confractum penitus mortuum, ut apostolus illi predixerat, repperit. Qui cum ad patriam suam letus pervenisset, depositis ab asino puerulis ad introitum domus sue, asinus ille ab occulis eius evanuit. Quod multi illo narrante audientes, ultra quam dici fas est, admirati sunt, dicentes, quia aut verus asinus fuit aut angelus in effigie asini extitit, quem Dominus multociens in circuitu timencium eum ut eripiat eos emittit. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris.

Igitur in hoc miraculo piane ostenditur quod omnes subdoli hospites f. 146r PDF nece eternali dampnantur, qui hospitis sui aut vivi aut defuncti censum iniuste retinent, unde ecclesiis et pauperibus Christi elemosine pro mortuorum remediis fieri debent. Omnem fraudem omnemque dampnacionem meritis beati lacobi apostoli ab omnibus credentibus dignetur penitus avertere Ihesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej II części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus