Liber II Caput XVI: Różnice pomiędzy wersjami
(aktualizacja) |
(aktualizacja) |
||
Linia 53: | Linia 53: | ||
gloria in secula seculorum. Amen. | gloria in secula seculorum. Amen. | ||
− | Roboczy przekład tekstu na język polski | + | '''''Roboczy przekład tekstu na język polski''''' |
Wersja z 17:54, 20 lip 2023
CAPITULUM XVI
Miraculum sancti lacobi a sancto Anselmo Cantuariensi archiepiscopo editum
Tres milites dioceseos Lugdunensis ecclesie de oppido Dumzeii sibi condixerunt, ut orandi causa sanctum lacobum apostolum horis Gallecie f. 149v PDF adirent, et profecti sunt. Qui cum essent in via eiusdem peregrinacionis, mulierculam invenerunt, que res sibi necessarias in saculo quodam deferebat. Cum autem equites intuita fuisset, rogavit ut sui miserti sarcinulam quam ferebat suis in iumentis amore beati apostoli deportarent, seseque tanti itineris labore alleviarent. Quorum unus peregrine peticioni annuens, eius manticam suscepit et portavit. Igitur veniente vespera, mulier insecuta milites de sua sarcinula sibi necessaria accipiebat, et primo gallorum cantu cum peregrini pedites proficisci solent, equiti saculum reddebat, sicque expedita letior iter agebat. Taliter miles amore apostoli muliercule serviens, ad locum oracionis optatum festinabat.
Sed cum Xllcim dietis ab urbe beati lacobi distarent, pauperem infirmatum in itinere invenit, qui eum cepit orare, ut sibi equum suum ad equitandum acomodaret, quatinus ad sanctum lacobum pervenire valeret. Alioquin moreretur in via, quoniam amplius ambulare non poterat. Consensit miles, descendit, imposuitque mendicum super equum suum, eiusque baculum sua in manu accepit, ferens etiam proprio collo et sarcinulam muliercule, quam susceperat. Sed cum ita pergeret, nimio solis fervore ac longi itineris lassitudine constrictus infirmari cepit. Quod ubi sensit, perpendens quia sepe in multis multum offenderit, incommoditatem suam apostoli amore usque ad eius limina pedibus eundo equanimiter toleravit. Ubi apostolo deprecato et hospicio recepto, ex eadem molestia, quam in via ceperat, lectulo decubuit, et aliquot diebus ingravescente langore iacuit. Quod alii milites, qui eius socii fuerant, videntes, ad eum accedentes monent, ut sua peccata confiteatur, et ea, que Christianum refert, petere querat suumque maturius exitum muniat.
Hoc ille audiens, faciem avertit et respondere non potuit. Sicque per triduum sine verbi prolacione iacuit, unde socii vehementi merore afflicti sunt, tum quia de eius salute desperaverant, tum maxime quia sue salutem anime procurare non poterat. Quadam autem die, quando eum cicius exalare spiritum putabant, illis circumsedentibus et exitum illius prestolantibus, graviter suspirans locutus est: Grates ago, inquit, Deo et sancto lacobo, domino meo, quia liberatus sum. Quod qui aderant querentes quid significaverit: Ego, inquit, ex quo sensi me languore gravari, tacitus mecum cogitare cepi, quod vellem peccata mea confiteri, sacra unctione liniri et Dominici corporis perceptione muniri. Sed dum hec in silencio tractarem, subito venit ad me turba tetrorum spiritum, que me in tantum oppressit, ut neque verbo neque signo ex illa hora innuere poterim, quod ad meam salutem pertinuerit. Ea que dicebatis bene intelligebam, sed nulla racione respondere poteram. Nam demones qui confluxerant, alii mihi linguam stringebant, alii occulos meos claudebant, nonnulli quoque caput et corpus meum ad libitum suum huc illucque, me nolente, vertebant.
Sed modo paulo antequam loqui cepissem, intravit huc sanctus lacobus, ferens sinistra manu muliercule sacculum quem in via tuleram, baculum vero mendici, quem portavi dum idem equitaret equum meum ipsa die qua me infirmitas cepit, in manu dextera tenebat. Baculum habebat pro lancea, sacculum pro arma. Et confestim quasi furoris indignacione veniens ad me, elevato baculo nisus est percutere demones qui me tenuerant. Qui protinus territi fugerunt, quos ille insecutus per angulum illum hinc exire coegit. Et ecce Dei et beati lacobi gratia liberatus ab illis, qui me vexando premebant, loqui valeo. At cicius mittite, et presbiterum accite, qui michi sancte communionis viaticum tribuat: diucius enim hac in vita non habeo manendi licenciam.
Qui cum misissent, dum ille moram veniendi faceret, unum de suis sociis publice admonuit, dicens: Amice, inquit, noli amodo Girino Calvo domino tuo, cui hactenus adhesisti, militare: veraciter enim dampnatus est, et in proximo periturus mala morte. De quo ita contigisse rei veritas declaravit. Postquam enim peregrinus ille bono fine quievit et sepulture traditus est, reversis sociis et narrantibus, que gesta sunt, predietus Girinus cognomento Calvus, qui dives homo fuerat, eorum relacionem pro somnio duxit, nec se a pravitate sua quicquam emendavit. Unde non post multos dies contigit, dum militem armis invadendo interficeret, ut ipse quoque eiusdem militis lancea transfossus interiret. Ergo Regi regum Domino nostro Ihesu Christo sit decus et gloria in secula seculorum. Amen.
Roboczy przekład tekstu na język polski