Liber III Caput III: Różnice pomiędzy wersjami

Z WikiCamino
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
(aktualizacja)
m (PielgrzymDD przeniósł stronę Liber III caput III na Liber III Caput III, bez pozostawienia przekierowania pod starym tytułem)
(Brak różnic)

Wersja z 13:48, 20 lip 2023

CAPITULUM III

Calixtus papa de tribus sollempnitatibus sancti lacobi

Beatus Luchas ewangelista in Actibus apostolorum ostendit beatum Petrum apostolorum diebus azimorum ab Herode carcere fuisse retrusum, ubi dicit: Erant autem dies azimorum, et cetera, et beatum lacobum ante Pascha ab eodem Herode fuisse occisum, scilicet tempore famis que prenunciata fuit per Agabum prophetam, et facta sub Claudio imperatore Romano extitit. Sic enim ait: Eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia; occidit autem lacobum fratrem lohannis gladio. Tempus passionis beati lacobi ostendit, et etiam personas temporis, sed certum diem tacet. Que scilicet dies cum per multa tempora olim cunctis esset ignota, tamen cuidam fideli, michi noto, spiritali visione ostensa est. Videbatur enim illi in nocte, que est in wigilia Annuntiationis beate Marie virginis, quia dum beatus lacobus ad concilium Herodis iudicaturus in quamdam aulam duceretur, facta est altercatio magna in populo ludeorum et gentilium, dicentibus aliis quia pius apostolus non debet occidi, aliis econtra dicentibus quia debet. Demum ab Herode iniusto iudicio iudicatus, ad passionis locum per manus nephandorum Herodianorum collo etiam vinculis aligatus extra urbem ducitur et decollatur. Statimque inclitus quidam, qui quasi prelatus erat, lacrimabiliter ac dulciter illum plangendo, de eo ad plebem in aula regia sic loquitur dicens: Circa terciam est iudicatus, et circa nonam ut Christus est passus. Tali scilicet die et hora qua magister passus est et discipulus. Alii ibant ad negocium suum, vel ad opus faciendum; ipse autem ibat ad dignum opus suum, id est ad promerendam martirii coronam. Alii ibant ad comedendum et potandum; ipse ibat ad accipiendum beatum cibum potumque passionis, per quem accipere mereretur wite eterne indeficientem potum, ante illi a Domino sic promissum: Calicem quidem meum bibetis.

Sed beatus Iheronimus eius passionem octavo Kalendas Augusti celebrandam prius in martirologio suo quem ad sanctos episcopos Cromatium et Eliodorum scripsit; deinde beatus Alexander papa eodem die celebrare illam precepit, quando vincula sancti Petri prima die Kalendarum Augusti colere instituit. Quo scilicet die ut in istoriis scribitur Romanis eiusdem Petri catenas, ab Eudoxia imperatrice a Iherosolimis in Romam longe ante delatas, in sacrario sancti Petri aqua benedicta et oleo sancto lotas ipse papa recondidit, et sollempnitates quas eodem die gentiles antea ex more sub Augusti Cesaris honore, pro eo quod ipse Cesar Antonium et Cleopatrann serpente lactatam, antea in Kalendis sextilibus prima scilicet die Augusti devicerat, excolebant, versa vice, sub beati Petri veneratione colere precepit. 'tem consimili die filia cuiusdam Quirini principis Romani consilio prefati pape, ab eodem Quirino carcere retrusi, beati Petri compedes osculavit et ab ingenti egritudine qua tenebatur evasit, f. 161r PDF et beatus papa satisfaciente sibi eodem Quirino a carcere recessit. Denique beatus Beda sancte ecclesie luculentus doctor prefato die beati lacobi passionem debere excoli corroboravit in martirologio suo scribens atque dicens: lulius in quadris bis gaudet ferre Kalendis. lacobum fratremque lohannis more colendum.

Itaque octavo Kalendas Aprilis patitur, et octavo Kalendas Augustus ab Hyria usque ad Compostellam fertur, et III Kalendas lanuarii sepulture traditur. Materia enim et hopus sepulture eius ab Augusto mense usque ad lanuarium ad faciendum perduravit. Merito ergo sancta ecclesia sollempnia passionis beati lacobi et vincula sancti Petri prefatis diebus celebrare consuevit, quia si circa Pascha eadem sollempnia celebraret, institutum officium aut paschale aut quadragesimale, illius diei scilicet qua eadem sollempnia evenirent, indigne dimitteret. Multociens beate Marie virginis Annunciacio, que VIII Kalendas Aprilis excoli debet, vel inter Ramos Palmarum et Pascha vel in ebdomada Resurrectionis evenit, et nullatenus celebrari plenarie potuit. Festum miraculorum sancti lacobi quod V die Nonarum Octobris colitur, qualiter hominem qui seipsum ammonente diabolo occiderat beatus apostolus suscitavit, ceteraque miracula fecit, beatus Anselmus prius colere precepit. Et nos hoc idem affirmamus. Fertur quod translacionis et electionis beati lacobi celebritatem III die Kalendarum lanuarii inclitus imperator Hyspanus Aldefonsus, bona memoria dignus, celebrare inter Gallecianos instituit, priusquam nostra autoritate corroboraretur. Non minus translacionis sollempnitatem quam passionis credebat esse celebrem, quia in ea alumpni Domini corporale solacium plebs Galleciana gaudens suscepit.

In hac quidem celebritate rex venerabilis sub veneracione Xllcim apostolorum duodecim marcas argenteas totidemque talenta aurea super apostolicum altare venerandum ex more ad missam offerre, ac insuper stipendiaria dona et graciosa premia militibus suis prebere, eosque vestibus siricis et palliis vestire, scutigeros habitu militari ordinare, novos milites preparare, cunctosque advenientes tam notas quam ignotos diversis ferculis pascere, nulli etiam pauperi curie sue ianuas claudere, sed precones ut omnes tubarum sonitu ad prandia vocarent ob tanti festi honorem solebat ammonere. Hic vero f. 161v PDF indumentis regalibus indutus, agminibus militum et distinctis ordinibus herounn ac comitum undique circumfultus, circa beati lacobi basilicam in processione festivo more regali hac die incedebat.

Mirabile sceptrum argenteum imperii Yspani, quem rex venerabilis manibus gestabat, floribus aureis, operibusque diversis cunctisque lapidibus preciosis inscultum effulgebat. Diadema aureum, quo rex potentissimus ad apostolicum decus laureatus erat, esmaldinis floribus nigellinisque operibus, omnibusque preciocis lapidibus peccudumque volucrum lucidissinnisque imaginibus decoratum erat. Framea bis acuta, que coram rege nudata ferebatur, aureis floribus et lucidissimis litteris, porno aureo et cruce argentea nitidificabatur.

Coram illo antistes lacobita infulis episcopalibus indutus, mitra candida tectus, caligis deauratis calciatus, aureo anulo ornatus, albis cirotecis indutus, eburneaque virga pontificali decoratus, coepiscopis suis circumfultus decenter preibat. Clerus vero qui ante illum incedebat, venerabilibus ornatibus decoratus erat. Cappe enim pallee quibus septuaginta duo canonici lacobite induebantur, preciosis lapidibus nodulisque argenteis, floribusque aureis, fimbriis obtimis, ante et deorsum in giro, mirabili modo operabantur. Alii siricis tegebantur dalmaticis, que fasciis aurifrisiis ab humeris usque deorsum mirabili pulcritudine decorabantur; alii insuper collariis aureis omni genere lapidum preciosorum insculptis tegebantur, bosisque aureis, mitris obtimis, sendaliis aptis, zonis aureis, stolis aurifrisiis, manipulis gemmis ornatis, decenter vernabantur. Quid plura? Omni genere lapidum preciosorum et omni felicitate aurea et argentea modo inestimabili decorabantur cleni chori. Alii candelabra, alii turibula argentea, alii cruces deauratas, alii texta aurea omni lapidum preciosorum genere insculpta, alii capsulas plurimorum sanctorum reliquiis plenas, alii philacterias, alii virgas aureas vel eburneas cantoribus aptas, quarum summitatem onix aut berillus, aut saphirus, aut carbunculus, aut maragdus aut ceteri preciosi lapides decorabant, manibus feliciter gestabant, alii duas mensas argenteas in superficie deauratas super piastra argentea sitas, quibus superponebantur plebis devote cerei ardentes, ducebant. Hos sequebantur populi devoti, heroes scilicet, satrapes, obtimates, nobiles, comites, domestici et barbari, festivis indumentis induti. Mulierum venerabilium chori qui illos sequebantur caligis deauratis, pellibus martirinis, cembelinis, ermeniis, vulpinis, blialis palleis, pelliciis grisiis, biris deforis scarlateis deintus variis, lunulis aureis, muniliis, discriminalibus armillis, inauribus, perscelidis, murenulis, anulis, gemmis, speculis, zonis aureis, fasciis siricis, teristris, vittis, sindoniis, comis filo aureo tortis, ceterisque vestimentorum mutatoriis tegebantur et decorabantur.


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej III części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus