Liber III Caput I: Różnice pomiędzy wersjami

Z WikiCamino
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
(aktualizacja)
 
(aktualizacja)
Linia 20: Linia 20:
 
Cuius dictis parendo, pars exequiarum ritu apostolicum corpus uno excubat in loco, parsque ocissime ad regale palacium calle pervenit citato, anteque eius ducti presentiam eum quidem more salutant regio, qui et unde sint et quamobrem advenerint aperiunt narrando. Rex autem licet in exordicionis inicio libenter eorum averteret assercionem attentus atque benivolus, tamen incredibili stupore attonitus, esitans quid sit acturus demoniaco iaculo iaculatus clam insidias tendi atque Christicolas necari iubet admodum efferus. Ast enimvero hoc velle Dei comperto clanculum divertendo, propere abscedunt fugitando.  
 
Cuius dictis parendo, pars exequiarum ritu apostolicum corpus uno excubat in loco, parsque ocissime ad regale palacium calle pervenit citato, anteque eius ducti presentiam eum quidem more salutant regio, qui et unde sint et quamobrem advenerint aperiunt narrando. Rex autem licet in exordicionis inicio libenter eorum averteret assercionem attentus atque benivolus, tamen incredibili stupore attonitus, esitans quid sit acturus demoniaco iaculo iaculatus clam insidias tendi atque Christicolas necari iubet admodum efferus. Ast enimvero hoc velle Dei comperto clanculum divertendo, propere abscedunt fugitando.  
  
Ut autem regi est intimatum de eorum fuga, acerrima commotus ira, rabbidi quidem leonis imitatus ferociam, cum his qui in eius erant curia, fugientium deicolarum pertinaciter insequitur vestigia. Cumque iam ad id foret..
+
Ut autem regi est intimatum de eorum fuga, acerrima commotus ira, rabbidi quidem leonis imitatus ferociam,  
 +
cum his qui in eius erant curia, fugientium deicolarum pertinaciter insequitur vestigia. Cumque iam ad id foret
 +
ventum, quo pene crudelium manibus cederentur, cuiusdam fluminis, isti trepidantes, illi confidentes, una
 +
subeunt pontera, uno eodemque moment() cum subito Dei omnipotentis iudicio, quem gradiebantur pons
 +
dissolvitur cemento ac funditus diruitur in imum ab alto. Sicque decrevit deliberata iudicis Eterni Regis censura, 
 +
quatinus ex omni insecutorum turba, ne unus quidem superesset, qui ea que fuerunt gesta renuntiaret regis in
 +
aula.
  
cdn
+
Sancti autem ad armorum lapidumve corruentium sonitum, sua vertentes capita, Dei preconanda insonant
 +
magnalia prospectando magnatum corpora equosque et militaria arma miserabiliter rotata sub fluminis unda, aut
 +
secus quam quondam in plebe exercitus acceperat Canopica. Igitur Dei auxiliatrice dextera adiuti atque erepti,
 +
ac re animati ac accensi, salubrem usque ad prefate matrone domum peragunt callem, edocentque
 +
quemadmodum regis sententia exasperata eos perditum ire voluerit in necem, et quid Deus in eum egerat ad
 +
sui ulcionem.
 +
 
 +
Insuper efflagitando instant, uti domum predictam demoniis dicatam Deo concedat dicandam. Idola uranu facta
 +
que nec sibi prodesse, nec aliis possunt obesse, queque oculis non videre, nec auribus sermonem audire, non
 +
naribus odorare, et que penitus nullo membrorum officio utuntur, respuat hortari insistere. Cuius mens quoniam
 +
in regis dimersione de propinquorum aut affinium morte verebatur commota, ideoque salubris consilii, uti sepe
 +
fieri in humanis solitum est rebus, ignara, longe aliter quam dicebantur fraudulenti, ac frivola machinabatur
 +
machinatione cassa.
 +
 
 +
Dum vero adhuc vehementius eam urgerent precibus, ut vel predioli aliquantulum ad sacratissimi viri membra
 +
preberet humanda, nova et inusitata meditata prelia, putans eos aliquo posse interire dolo,
 +
huiuscemodi sententiam est exorsa. Quandoquidem, inquit, vestram tam efficaciter intentionem ad hoc cerna
 +
intentam fore, nec quando ab ea vos desipere velle, sunt michi domiti boves quodam in monte, quos euntes
 +
assumite, et quicquid vobis maioris visum fuerit utilitatis, que necessaria erunt cum eis deferentes, edificate. Si
 +
quid victus defuerit, propense vobis et illis impertire curabo.
 +
 
 +
Hoc apostolici viri audientes, neque muliebria figmenta perpendentes, gratanter adeunt, ad montera usque
 +
perveniunt, at aliud, quam non merebantur, cernunt. Dum enim montis confinia gressibus calcant, ex inproviso
 +
ingens draco cuius frequenti incursu villarunn habitacula circum circa vicina eadem tempestate agebantur
 +
deserta, proprio digrediens ab antro in sanctos Dei flammivomos ignes evomendo, quasi impetum facturus
 +
evolat exicium minando. Quem contra fidei dogmata recolendo, impavide crucis munimina intentando, illum
 +
propulsant resistendo, dominicique signum stigmatis ferre non valens, ventris rumpitur medio.
 +
 
 +
Quo bello peracto, oculorum figentes lumina celo, Regi Summo vota reddunt cordis ab imo. Demum ut
 +
demonum frequentia illinc omnino esset explosa, aquam exorcizant, quam totum super montem undique
 +
aspergunt. Is autem mons, antea vocitatus Illicinus, quasi diceretur illiciens, quod plures ante id temporis
 +
mortalium male illecti, ibi ritum demoniis exibebant, ab his Mons Sacer, id est mons sacratus, appellatus est.
 +
 
 +
Inde quoque boves dolose sibi pollicitos perlustrando habeuntes, procul contemplantur indomitos ac
 +
mugientes, cornibus summa fronte aggerem ventilantes, pedumque ungulis fortiter terram terentes. Quos sese
 +
per montis devexa imitando et mortis crudelitatem cursu infestissimo minitando, tanta extimplo lenitatis irrepsit
 +
mansuetudo, ut qui prius precipites atroci ferocitate ad inferendam cladem properabant currendo, submissi colla
 +
sanctorum manibus cornua deponunt ultro.
 +
 
 +
Sancti vero corporis delatores, mulcendo animalia, ex immitibus mitia facta absque mora
 +
superimponunt iuga, ac recta incedendo semita, iugatis bubus intrant mulieris palacia. Illa quidem stupefacta
 +
mira agnoscens miracula his tribus evidentibus signis excita eorum obtemperans petitioni, ex proterva obediens
 +
facta, illis domuncula tradita et trino fidei nomine regenerata, sua cum familia Christi nominis efficitur credula.
 +
Sicque, inspirante Deo, fidei dogmate imbuta, que prius fantastico errore delusa efflagitarat humilis et prona
 +
super erecta proterit ac frangit simulacra, queque sub eius fuerant dominatu fundit diruit phana. Quibus obrutis
 +
atque minutatim in pulverem redactis, cavato in altum solo construitur sepulcrum miro opere lapideo ubi
 +
apostolicum reconditur corpus artificiali ingenio. Cuius quantitatis eclesia eodem superedificatur in loco, que
 +
altari ornata divo felicem devoto pandit aditum populo.
 +
 
 +
Post aliquantum vero temporis ab eiusdem apostoli alumpnis fidei agnitione plebibus edoctis, scalentibus prius
 +
campis celesti rore roratis, brevi adolevit fecunda ac Deo multiplicata messis. Duo autem magistri pedissece pro
 +
reverentia illius, dum summo cum affectu prefatum sepulcrum pervigiles indesinenter pervigilarent, definito
 +
dubio termino vite nature debitum persolventes, felici excessu spiritum exalarunt, celisque animas gaudendo
 +
intulerunt. Quos preceptor non deserens egregius celo terraque secum collocari obtinuit divinitus, stolaque
 +
purpurea purpuratus in etherea curia suis cum asseclis micat redimitus corona, miseris se deposcentibus invicto
 +
suffragio patrocinaturus. Auxiliante Domino et Salvatore nostro Ihesu Christo, cuius regnum et imperium cum
 +
Patre et Sancto Spiritu perhenniter manet in secula seculorum. Amen.
  
  

Wersja z 13:30, 20 lip 2023

CAPITULUM I

Incipit translatio sancti lacobi apostoli fratris sancti lohannis apostoli et evangeliste que III kalendas lanuarii celebratur, qualiter ab Iherosolimis translatus est in Galleciam


Post Salvatoris nostri passionem, eiusdemque gloriosissimum resurrectionis tropheum mirabilemque ascensionem, qua paternum usque scandit ad solium, necnon et Paracliti pneumatis flannnnivomam super apostolos effusionem, sapientie radio irradiati ac celesti gratia illustrati passim gentibus nationibusque quos idem elegerat, Christi nomen sua predicatione patefecerunt discipuli. Quorum precluenti numero mire virtutis sanctus extitit lacobus, vita beatus, virtute mirificus, ingenio clarus, sermone luculentus, cuius uterinus lohannes habetur ewangelista et apostolus. Huic nempe gratia fuit tanta concessa divinitus, ut etiam idem inestimabilis glorie Dominus incomparabili claritate coram eius visibus super montera Thabor transfigurari non sit dedignatus, adstantibus cum eo Petro et lohanne veridicis testibus.

Hic vero, aliis diversa cosmi climata adeuntibus, nutu Dei Hesperie horis appulsus hominibus ibi degentibus, patriamque incolentibus, verbum Dei predicando disserit intrepidus. Ubi dum parwa seges, que tunc excoli vellet, inter spinas fructifica inveniretur, paululum commoratus, fertur septem clientulos preelegisse Christo subnixus, quorum nomina hec sunt: Torquatus, Secundus, Endalecius, Tissephons, Eufrasius, Cecilius, Ysicius, quorum collegio lolium evellendo extirparet radicitus, verbique semina telluri diu sterili permanenti committeret propensius.

Cumque dies immineret suppremus, Iherosolimam tendit festinus, a cuius coniubernali solacio predictorum vernularum nullus extat suttractus. Quem Saducea ac Pharisaica, dum stipat manus improba, antiqua serpentis illecta versutia innumera opponit de Christo problemata. Verum Sancti Spiritus debriatus gratia, eius eloquentia a nemine est superata; unde eorum fremens ira, furit in eum acrius incitata. Que in tantum stimulante invidie zelo succenditur atque baccatur, uti importunitate seva violentorum impetu caperetur, Herodisque presentie necem percepturus traderetur. Qui capitali ac digladiabili sententia plexus, rosei quoque cruoris sui unda perfusus, triumphali martirio coronatus, ad celum evolat inmarcessibili laurea laureatus.

Exanime vero corpus magistri sui discipuli furtim arripientes, summo cum labore et percita festinatione ad littora deveunt navim sibi paratam inveniunt, quam ascendentes alto pelago committunt, atque die septima ad portum Hirie, qui est in Gallecia, perveniunt, remisque desiderabile solum carpunt. Nec est hesitandum rerum auctori tunc temporis copiosissimas grates ac digna resolvisse preconia; tum pro tanto f. 157v PDF munere sibi a Deo concesso, tum eo quoniam nunc piratarum insidias, nunc vitabundas scopulorum allisiones, nunc hyantium cecas vorticum absque ullius detrimento transegerant fauces.

Igitur tanto ac tali subnixi patrono, ad cetera suis usibus profutura animos intendunt, quemque suo martiri requiescendi locum Dominus preelegerit, explorare pertemptant.

Itaque itinere ad orientem directo, in cuiusdam matrone Luparia nomine prediolum fere quinque miliariis ab urbe semotum sacratum comportant atque deponunt loculum. Quis autem illius fundi possessor habeatur sciscitantes, quorumdam cum provincialium ostensu comperiunt, sueque indaginis compotes effici vehementissime atque ardentissime gestiunt. Demum quippe feminam adeuntes collocutum, narrantesque per ordinem rei eventum, sibi impendi quoddam expetunt delubrum, ubi ad adorandum statuerat simulacrum, atque illic devio quoque gentilitatis errore frequentabatur phanum.

Que clarissimis natalibus orla, hac etiam supprema interveniente sorte viro viduata, tamen etsi sacrilege fuisset superstitioni dedita, non sue nobilitatis obuteret iuxta nobilium sese appetentium abdicaret coniugium, ne tamquam scortum priorem pollueret maritalem thorum. Hec quidem eorum peticionem et verba sepius revolvendo, priusquam responsum daret ullomodo, cogitat cordis in imo quonam modo eos traderet ferali exterminio, ac tandem sermonem reciprocat seviens in dolo. 'te, inquit, petite regem qui moratur in Dugio, locumque postulate ab eo, in quo vestra sepulturam paretis mortuo.

Cuius dictis parendo, pars exequiarum ritu apostolicum corpus uno excubat in loco, parsque ocissime ad regale palacium calle pervenit citato, anteque eius ducti presentiam eum quidem more salutant regio, qui et unde sint et quamobrem advenerint aperiunt narrando. Rex autem licet in exordicionis inicio libenter eorum averteret assercionem attentus atque benivolus, tamen incredibili stupore attonitus, esitans quid sit acturus demoniaco iaculo iaculatus clam insidias tendi atque Christicolas necari iubet admodum efferus. Ast enimvero hoc velle Dei comperto clanculum divertendo, propere abscedunt fugitando.

Ut autem regi est intimatum de eorum fuga, acerrima commotus ira, rabbidi quidem leonis imitatus ferociam, cum his qui in eius erant curia, fugientium deicolarum pertinaciter insequitur vestigia. Cumque iam ad id foret ventum, quo pene crudelium manibus cederentur, cuiusdam fluminis, isti trepidantes, illi confidentes, una subeunt pontera, uno eodemque moment() cum subito Dei omnipotentis iudicio, quem gradiebantur pons dissolvitur cemento ac funditus diruitur in imum ab alto. Sicque decrevit deliberata iudicis Eterni Regis censura, quatinus ex omni insecutorum turba, ne unus quidem superesset, qui ea que fuerunt gesta renuntiaret regis in aula.

Sancti autem ad armorum lapidumve corruentium sonitum, sua vertentes capita, Dei preconanda insonant magnalia prospectando magnatum corpora equosque et militaria arma miserabiliter rotata sub fluminis unda, aut secus quam quondam in plebe exercitus acceperat Canopica. Igitur Dei auxiliatrice dextera adiuti atque erepti, ac re animati ac accensi, salubrem usque ad prefate matrone domum peragunt callem, edocentque quemadmodum regis sententia exasperata eos perditum ire voluerit in necem, et quid Deus in eum egerat ad sui ulcionem.

Insuper efflagitando instant, uti domum predictam demoniis dicatam Deo concedat dicandam. Idola uranu facta que nec sibi prodesse, nec aliis possunt obesse, queque oculis non videre, nec auribus sermonem audire, non naribus odorare, et que penitus nullo membrorum officio utuntur, respuat hortari insistere. Cuius mens quoniam in regis dimersione de propinquorum aut affinium morte verebatur commota, ideoque salubris consilii, uti sepe fieri in humanis solitum est rebus, ignara, longe aliter quam dicebantur fraudulenti, ac frivola machinabatur machinatione cassa.

Dum vero adhuc vehementius eam urgerent precibus, ut vel predioli aliquantulum ad sacratissimi viri membra preberet humanda, nova et inusitata meditata prelia, putans eos aliquo posse interire dolo, huiuscemodi sententiam est exorsa. Quandoquidem, inquit, vestram tam efficaciter intentionem ad hoc cerna intentam fore, nec quando ab ea vos desipere velle, sunt michi domiti boves quodam in monte, quos euntes assumite, et quicquid vobis maioris visum fuerit utilitatis, que necessaria erunt cum eis deferentes, edificate. Si quid victus defuerit, propense vobis et illis impertire curabo.

Hoc apostolici viri audientes, neque muliebria figmenta perpendentes, gratanter adeunt, ad montera usque perveniunt, at aliud, quam non merebantur, cernunt. Dum enim montis confinia gressibus calcant, ex inproviso ingens draco cuius frequenti incursu villarunn habitacula circum circa vicina eadem tempestate agebantur deserta, proprio digrediens ab antro in sanctos Dei flammivomos ignes evomendo, quasi impetum facturus evolat exicium minando. Quem contra fidei dogmata recolendo, impavide crucis munimina intentando, illum propulsant resistendo, dominicique signum stigmatis ferre non valens, ventris rumpitur medio.

Quo bello peracto, oculorum figentes lumina celo, Regi Summo vota reddunt cordis ab imo. Demum ut demonum frequentia illinc omnino esset explosa, aquam exorcizant, quam totum super montem undique aspergunt. Is autem mons, antea vocitatus Illicinus, quasi diceretur illiciens, quod plures ante id temporis mortalium male illecti, ibi ritum demoniis exibebant, ab his Mons Sacer, id est mons sacratus, appellatus est.

Inde quoque boves dolose sibi pollicitos perlustrando habeuntes, procul contemplantur indomitos ac mugientes, cornibus summa fronte aggerem ventilantes, pedumque ungulis fortiter terram terentes. Quos sese per montis devexa imitando et mortis crudelitatem cursu infestissimo minitando, tanta extimplo lenitatis irrepsit mansuetudo, ut qui prius precipites atroci ferocitate ad inferendam cladem properabant currendo, submissi colla sanctorum manibus cornua deponunt ultro.

Sancti vero corporis delatores, mulcendo animalia, ex immitibus mitia facta absque mora superimponunt iuga, ac recta incedendo semita, iugatis bubus intrant mulieris palacia. Illa quidem stupefacta mira agnoscens miracula his tribus evidentibus signis excita eorum obtemperans petitioni, ex proterva obediens facta, illis domuncula tradita et trino fidei nomine regenerata, sua cum familia Christi nominis efficitur credula. Sicque, inspirante Deo, fidei dogmate imbuta, que prius fantastico errore delusa efflagitarat humilis et prona super erecta proterit ac frangit simulacra, queque sub eius fuerant dominatu fundit diruit phana. Quibus obrutis atque minutatim in pulverem redactis, cavato in altum solo construitur sepulcrum miro opere lapideo ubi apostolicum reconditur corpus artificiali ingenio. Cuius quantitatis eclesia eodem superedificatur in loco, que altari ornata divo felicem devoto pandit aditum populo.

Post aliquantum vero temporis ab eiusdem apostoli alumpnis fidei agnitione plebibus edoctis, scalentibus prius campis celesti rore roratis, brevi adolevit fecunda ac Deo multiplicata messis. Duo autem magistri pedissece pro reverentia illius, dum summo cum affectu prefatum sepulcrum pervigiles indesinenter pervigilarent, definito dubio termino vite nature debitum persolventes, felici excessu spiritum exalarunt, celisque animas gaudendo intulerunt. Quos preceptor non deserens egregius celo terraque secum collocari obtinuit divinitus, stolaque purpurea purpuratus in etherea curia suis cum asseclis micat redimitus corona, miseris se deposcentibus invicto suffragio patrocinaturus. Auxiliante Domino et Salvatore nostro Ihesu Christo, cuius regnum et imperium cum Patre et Sancto Spiritu perhenniter manet in secula seculorum. Amen.


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej III części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus