Liber II Caput XV: Różnice pomiędzy wersjami
(aktualizacja) |
(aktualizacja) |
||
Linia 24: | Linia 24: | ||
sit decus et gloria in secula seculorum. Amen. | sit decus et gloria in secula seculorum. Amen. | ||
− | Roboczy przekład tekstu na język polski | + | '''''Roboczy przekład tekstu na język polski''''' |
Wersja z 17:54, 20 lip 2023
CAPITULUM XV
Exemplum sancti lacobl a dom no papa Calixto editum
Anno Dominice incarnacionis millesimo centesimo decimo instante, in Ytalia ex duabus civitatibus inter se
dissidentibus milites ad certamen congressi sunt. Quorum una pars ab alia superata terga vertens, inordinate
fugere cepit. Inter quos miles quidam, beati lacobi limina solitus petere, aufugiens atque sociorum suorum
aliorum fugiencium iam partem captam partemque interfectam inspiciens, sue vite diffidens, beatum lacobum in
auxilium sibi profuturum vix iam voce set plenarie gemitu cepit clamare. Tandem viva voce: Beate, inquit,
lacobe, si ab imminenti periculo me liberare dignaberis, ad curiam tuam sine dilacione properabo me et equum
meum, nil enim preciosius habeo, tue presencie representabo.
Facta autem oracione, beatissimus lacobus, qui sese recto corde poscentibus non negat, immo auxiliaturum quantocius representat, inter ilium et hostes qui eum acrius insequendo, iam cunctis aliis fugientibus gladio et capcione consumptis, capere siciebant, apparuit, atque ab hostibus ilium sex leugis insequentibus clipei sui protectione liberavit. Et ne viribus equi hoc pocius miraculum quam beati lacobi laudi, ut solet ab invidis bonorum atque ecclesie impugnatoribus fieri, adscriberetur, ut omnis invidorum questio removeatur, patens fuit, equum ilium viginti solidos medietatis monete non valuisse. Ipse namque ne rei votus existeret, sese et equum ante beati apostoli presenciam obtulit, et ut plenarie quod voverat perficeret, contradicentibus tamen custodibus, ante altaris ianuas representavit. Pro cuius miraculi gaudio clerici ac laici ex more ad ecclesiam concurrentes, in impnis et psalmis Deo gratias egerunt. A Domino factum est istut et est mirabile in occulis nostris. Ipsi Domino sit decus et gloria in secula seculorum. Amen.
Roboczy przekład tekstu na język polski