Liber II Caput XX

Z WikiCamino
Wersja z dnia 18:55, 20 lip 2023 autorstwa PielgrzymDD (dyskusja | edycje) (aktualizacja)
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania

CAPITULUM XX

Miraculum sancti lacobi a domno papa Calixto conscriptum

Multorum itaque temporum labente curriculo, cum iam nostris temporibus multis miraculorum signis beatissimus lacobus apostolus per totum f. 154v PDF orbem longe lateque refulsisset, accidit, ut bellum maximum inter comitem Fontis Calcarie et alium militem suum, nomine Guillelmum, oriretur. Qui cum in pugnam contra ipsum comitem firmiter equitaret cum suis militibus, utrique in bello convenerunt. Sed deficiente exercitu militis, vertit terga, et idem miles in bello captus in presenciam comitis ductus est. Cumque comes ipse eum decollari precepisset, et miles clamaret viva voce: lacobe apostole Dei, quem Herodes Iherosolimis gladio occidit, adiuva me, et libera me spiculatoris gladio, ter ictum inmerso colla erectis ad celum manibus sustinuit, et nichil lesionis in eo comparuit.

Videns autem spiculator, quod cum acumine gladii nocere ei non poterat, direxit mucronem in ventrem ipsius, ut sic eum perforaret. Beatus vero lacobus sic illum ebetavit, quod nec ictum eius ipse persensit. Cumque ad hec comes omnesque qui simul aderant mirarentur, iussit eum in castro suo vinctum recludi. Mane autem futuri diei incipiente, eoque beatum lacobum inter suos gemitus invocante, ecce ipse apostolus coram eo stans ad eum ait: Ecce adsum, quem vocasti. Tunc impleta est domus ipsa tanto odore et serenissima luce, quod omnes milites et qui ibi aderant, in paradisi amenitate se sitos esse crederent. Atque in ipso fulgore, precedente beato lacobo, ac manu eius tenente, coram omnibus usque ad portam postremam castri, factis quasi cecis custodibus, pervenit. Et apertis ianuis, ambo pariter usque ad unum miliarium extra muros perrexerunt. Unde factum est, ut iste miles statim amore beati lacobi accensus, ad eius corpus et ecclesiam in die translationis eius pervenit, et omnia, ut supra diximus, ordine enarravit. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris. Regi ergo suppremo sit decus et gloria in secula seculorum. Amen.


Roboczy przekład tekstu na język polski

Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej II części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus