Liber II Caput III

Z WikiCamino
Wersja z dnia 15:19, 20 lip 2023 autorstwa PielgrzymDD (dyskusja | edycje) (nowa strona)
(różn.) ← poprzednia wersja | przejdź do aktualnej wersji (różn.) | następna wersja → (różn.)
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania

CAPITULUM III

Miraculum sancti lacobi a domno papa Calixto conscriptum

Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo octavo in Gallie horis vir quidam spe pro lis, ut mos est, uxorem sibi legitime coniunxit. Cum qua longo tempore commorans, peccatis exigentibus, a spe illa frustratus est. Unde graviter dolens, quia proprio herede carebat, decrevit se beatum lacobum adire, eumque viva voce filium poscere. Quid plura? Nulla fuit mora, eiusque adiit limina. Ibique se ante eius presenciam sistens, flens, lacrimans, eumque toto corde deprecans, promereri valuit quo Dei apostolum interpellavit. Solito igitur more, completa oracione, quesita a beato lacobo licencia ad patriam incolumis remeavit. Ubi triduum quiescens facta prece accessit ad mulierem suam. Ex qua comixtione mulier eius effecta gravida, mensibus expletis, filium peperit, cui pre gaudio eiusdem apostoli nomen imposuit.

Qui postea progrediens circiter quindecimum annum, cum patre suo et matre et eum quibusdam parentibus suis, beati apostoli iter aggressus est. Qui etiam cum salute veniens usque ad montera qui vocatur Oqua, ibi, gravi morbo percussus, puer animam exalavit. De cuius morte illius parentes debacantes more arepticiorum totum nemus et villas suis ululatibus clamoribusque repleverunt. Mater tamen in maiorem prorumpens dolorem, quasi extra sensum lam posita, his. vocibus beatum lacobum allocuta est: Beate lacobe, cui tanta a Domino data potencia fuit michi filium dare, nunc mihi illum redde. Redde, inquam, quia potes: si enim non feceris, me statim interficiam, aut vivann cum eo sepeliri faciam. Interea cunctis adstantibus, et pueri funera procurantibus, atque ad sepulturam ducentibus, Dei miseracione et beati lacobi prece quasi de gravi somno excitatus est.

De quo tanto miraculo omnes adstantes nimis exultantes Deum laudaverunt. Puer vero ad vitam restitutus cunctis adstantibus enarrare cepit, qualiter beatus lacobus eius animam a corpore egressam scilicet ab hora tercia sexte ferie usque ad oram nonam sabbati in sinu suo in eterna videlicet requie refocillavit, eamque suo corpori, Domino precipiente, reddidit, et per brachium dextrum illum de funere erigens, ut tramitem lacobitanam cum parentibus suis velociter incederet, ei precepit. Et aiebat adolescens, quoniam suavius tunc sibi erat in illa celesti vita, quam nunc in ista miserrima. Denique cum parentibus suis ad beati lacobi limina profectus est. Quid plura? Cuius precibus fuit creatus, eius venerabili altario extitit oblatus. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris.

Res est nova et adhuc inaudita, quod mortuus mortuum suscitaret. Beatus Martinus adhuc vivens et Dominus noster Ihesus Christus tres mortuos suscitavit, beatus vero lacobus mortuus mortuum ad vitam reduxit. Sed dicat e contra aliquis: Si Dominus noster et beatus Martinus neminem post modem, sed ante necem tres tantum mortuos suscitasse leguntur, ergo mortuus non posse suscitare mortuum peribetur, sed vivus. Hec dicens ita concluditur: Si mortuus mortuum suscitare nequid sed vivus; igitur beatus lacobus cum Deo veraciter vivit, qui mortuum suscitavit. Itaque constat, quia et ante modem et post letum sanctus quislibet, Deo donante, mortuum potest suscitare. Qui credit, inquit Dominus, in me, opera que ego facio ipse faciet et maiora horum faciet. Et alibi: Omnia possibilia sunt credenti, dicit Dominus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej II części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus