Liber II Caput II

Z WikiCamino
Wersja z dnia 15:18, 20 lip 2023 autorstwa PielgrzymDD (dyskusja | edycje) (nowa strona)
(różn.) ← poprzednia wersja | przejdź do aktualnej wersji (różn.) | następna wersja → (różn.)
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania

CAPITULUM II


Exemplum sancti lacobi a beato Beda presbitero et doctore conscriptum

Temporibus beati Theodemiri Compostellanensis episcopi, fuit quidam Ytalicus, qui quoddam magnum facinus, quod inique olim egerat, vix sacerdoti suo et antistiti ausus est confiteri. Quo audito, eius antistes tanti facinoris pavefactus penitenciam illi dare non audet: attamen pietate motus peccatorem cum scedula, eodem delicto scripta, ad sancti lacobi limina penitencie causa dirigit, precipiens illi, ut auxilia beati apostoli toto corde imploret, et presulis apostolice basilice iudicium subintret. Ipse autem sine mora beatum lacobum in Gallecia adiit, et super eius ante altare venerandurn se tantum crimen fecisse penitens, a Deo et apostolo veniam postulans lacrimosis singultibus die festo sancti lacobi, scilicet VIII Kalendas Augusti hora prima, reatus sui cyrographum posuit.

Cumque beatus Theodemirus Compostellanensis sedis presul episcopalibus infulis decoratus ad missam cantandam ad altare die ipsa hora tercia accederet, cedulam ipsius sub altaris linteamen repperit, sciscitans, cur ibi vel a quo imponeretur. Cui cum penitens ilico occurreret, facinusque proprium et antistitis sui iussum, quo advenerat flexis genibus coram eo, cunctis audientibus, non sine lacrimis enarraret, sanctus presul aperta cedula, acsi numquam litteris esset conscripta, nichil in ea repperit scriptum. Mira res magnumque gaudium, magna laus et gloria Deo et apostolo decantanda in evum. A Domino factum est istut et est mirabile in oculis nostris.

Sanctus vero presul credens illum apud Deum meritis apostoli veniam impetrasse, aliquam penitenciam de remisso crimine dare illi nolens, set VI feria tantum ex tunc illi ieiunare precepit, et a delictis cunctis absolutum illum ad patriam remisit. Hinc datur intelligi, quia quisquis vere penitens fuerit et de longinquis horis veniam a Domino et auxilia beati lacobi postulanda in Gallecia toto corde pecierit, procul dubio delictorum eius cyrographum deletum in evum erit. Quod ipse prestare dignetur Ihesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.


Powrót do nadrzędnej strony dotyczącej II części Kodeksu

Przejście do STRONY GŁÓWNEJ o Codex Calixtinus